monumenta.ch > Plinius > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 70
{XXXVII} Quia saepe navigantes defectua aquae dulcis laborant, haec quoque subsidia demonstrabimus. expansa circa navem vellera madescunt accepto halitu maris, quibus dulcis umor exprimitur, item demissae reticulis in mare concavae e cera pilae vel vasa inania opturata dulcem intra se colligunt umorem. nam in terra marina aqua argilla percolata dulcescit.